- KEREN-HAPPUCH
- KEREN-HAPPUCHHebr. Gap desc: Hebrew Lat. Cornu stibii. Chaldaeo multi splendoris instar smaragdi. Rabbi Abraham cornu conversionis, Τοῖς LXX. κέρας Α᾿μαλθείας, qui, ad recentiorem Graecorum de cornu Amaltheae fabulam respicientes, non praecise utramque vocem, sed sensum attendêruut τοῦ Keren-happuch, inde forsan natam hanc Graecis fabulam (ut pleraeque ex Sacris Historiis antiquioribus originem duxêre) rati: minima natu filia fuit Hiobi quam in felicem restitutus statum suscepit, Hiobi c. 42. v. 14. Haec cum ob eximiam formam, tum ob parentis felicitatem ac opulentiam, tum ob diffusam ad vicinas gentes famam, tum obnomen quo insignita, facile istiusmodi fabulae occa sionem praebucrit. Namque et Bacchus bicornis ex Mosis radiis. et Legislatores cornuti; ut Charondas aliique in num mis antiquis, ad istiusmodi imitationem efficti sunt. Sic quia Deo et Messiae passim in Seriptura Cornu adscriptum, hinc Gentilium quoque Diis Iovi Hammoni, Pani, Iunoni etc. Item Heroibus, Herculi, Alexandro Mag. etc. cornua attributa sunt. Imo ut haec de cornu virginis fabula implicita est cum fabulis de Hercule, ita certum, esse siugularia quaedam in Hiobi Historia, quae Mythologi fabuloso Herculi adscripsêre. Ut enim taceain labores exantlatos Hiobo, quid convenientius, quam quod Scriptura de Hiobo, et fabula de herculana scabie, cni nullâ hoininum ope succutri poterat, narrat? Plura vide apud Frid. Spanhem. Iun. in Hist. Htobi c. 12. p. 202. et seqq,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.